monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.426 > sectio > bsbClm6224.100 > habCod.Guelf.81Weiss..123 > csg899.32 > sectio 83 > ad Corinthios II, 5 > csg211.70 > bkeCod.16.186r > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 81
Consilio apte fortitudo adhaeret; quoniam consilium Dei per fortitudinem Filii ipsius regnum diaboli destruxit. Unde idem Filius Dei, fortissimus videlicet leo, contrivit infidelitatis mortem per splendidissimum lumen quod fides est, quia magna fortitudo est hominem ea per consilium credere quae corporali visu non valet videre. Quid hoc? Consilium per coniunctam sibi fortitudinem perforat duritiam lapideorum cordium, quae obdurata sunt in consuetudine pravorum morum ita ineptam duritiam transiens quod carnale opus abiicitur, et Dei opus aptissime perficitur.